- WARDA seu WARDUS
- WARDA, seu WARDUSpupillus in Britannia insula dicitur, qui ratione infirmioris aetatis praediorumque servitutis, in custodia Regis vel domini sui est, usque ad aetatem integram, h. e. 21. annos. Quod iugum Anglis imposuit, omnia gladiô premens Guilielmus Primus Conquestor: Sed nec ratione lex caret: Ea enim fuit olim fendorum militarium conditio, ut nec hereditario concederentur, nec pro vita vasalli, sed nec ad certum terminum, ne anni quidem; Vide Lotharii Constit. tit. Qui feud. dare possunt. Postea eo deventum, ut per annum, dem ut usque ad vitam valassi feudi concessio firmitatem haberet: Porro factum, ut beneficium ad filios deveniret, et eum quidem primo, qui Domino placebat, tandemque stabilitum, ut ad omnes aequaliter pertineret. Veruntamen neque tunc adhuc hereditariô, neque ultra filios, porrigebatur feudum, ante leges Conradi Imperatoris, imo nec tum demum ad filias, nisi expressa de his mentio esset: nam quid colo cum framea, mulieri cum Marte? Sensim dein, vigore acceptô, feuda hereditatia facta sunt: e quibus ne vasallus innoxins eiceretur, aut filius ad militiam idoneus a patrio munere excluderetur, publicae utilitatis ratio obtinuit: Suis nihilominus conditionibus feuda interea subiacuêre. Hinc, vel ob laesam fidelitatem, vel ob defectum servitii, quod utrumque variis modis contingere potest, feudum ad dominum rediit. Cum igitur ad infantem devolutum feudum est, aequum duxêre Maiores, feudum interim ob defectum servitii, domino reddi, donec vasallus ad arma aptus esset, vasallumque in custodia eius esse, quo ad militiam munusque debitum obeundum posset instructior reddi: interim hovorifice a Dominis pupilli sustentati. Vide Henr. Spelmann. Gloss. Archaeol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.